VAUDI Regio

VAUDI Regio
VAUDI Regio
an a Wandalis dicta? vide in Wandali. Vulgo die Waat, Gall. le pays de Vaut, pars Aventicensis pagi: eô tempore, quô sub Roman. Helvetia fuit, sub Sabuadia habita est. Postea Sabaudiae nomen trans lacum recessit, et Burgundiae minori VAudi regio attributa est, donec iterum Sabaudiae Comites eam usurpârunt. Andem restitutâ Helvetiae libertate, etiam antiqui eius limites restituti sunt, et regio haec, sicut ante Iul. Caesaris tempora, Helvetiae accenseri coepit, maxime a quo, saeculô praeteritô, illam fortiter vindicâssent Bernates, quibus subest: exceptis Praefecturis quibusdam, quae Friburgensium imperium agnoscunt. Regio est amoenissima, ad Lacum Lemanum sita, vini praestantissimi ferax, numerôque Nobilium inclita. Pars hîc olim Antuatum, secundum quosdam. Vide Ioh. Bapt. Plantinum, Helv. Ant. et Nov. Stumpfium, etc. ut et supra in voce Vallenses.
Oppida Vaudi region. praecipua.
Alae Penne, quam et Neapolim ac novam civitatem vocant, ad caput Lemanni. Bibiscum vel Viviscum aut Viviacum, Vivay. Clarona. Dina. Nevidumnum Nyon. Lausunum vel Lausodunum hodie Lausanna, caput Comitatus cognominis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • VALLENSES — dicti sunt Veragri una cum Sedunis, a valle Pennina seu Sedunensi, aliisque vallibus. Unde Octodurum in veterib. Notit. Vallensium civitas dicitur, caput olim Vallis inferioris bas Walais Gall. ut Sedunum superioris haut Walais. Sic a vallibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SABAUDIA — regio ampla Galliae Narbonensis ubi olim Allobrogum pars Borealis et Centrones. Habet a Septentrione Lacum Lemanum, et Rhodanum, ab Occidente Rhodanum, a Meridie Delphinatum, ab Ortu Pedemontium et Valesiam, a quibus Alpibus separatur. Sub… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AVENTICUM — Helvetiorum oppid. Caessar. Wiefelsburg Rhenano, quasi Vivilonis burgus, a restaurarore Vivilone Comite. Avenche Marltano. Civitas Helvetiorum, in lib. provinc. Divisis sub Augusto in XVII. provincias Galliis, sub Provincia Lugdun. quinta fuit. A …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HELVETII — gens nobilissima cuius caput Aventicum olim, unâ cum Sequanis, Celtis sive Gallis proprie dictis attribuuntur a Caefare l. 1. c. 1. 2. et 3. qui illos reliquos Gallos virtute praecedere, omnibusque praestare, et totius Galliae plurimum posse ait …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”